CORYBANTIASMUS

CORYBANTIASMUS
CORYBANTIASMUS
Graece Κορυβαντιασμὸς, morbi genus, quam πηκτὸν ἀνάγκην vocat Orpheus, in Thymiamate Corybantum,
Κλῦθι μάκαρ Φωνῶν, χαλεπὴν δ᾿ ἀποπέμπεο μῆνιν,
Παύων Φαντασίας ψυχρᾶς εν πηκτοῦ ἀνάγκης.
In eo morbo phantasmata et imagines oculis obversantur, et sonores semper in auribus tinniunt. Ideo insomniis tales maxime laborant, et si quando quietem capiunt, oculis id faciunt apertis. Plin. l. 11. c. 37. de oculis, Quin et patentibus dormiunt lepores, mul. tique hominum, quos καρυβαντιᾷν Graeci dicunt. Nempe, ut vigilare semper et somnum oculis non capere Corybantes credebantur, unde ἔθνος ἀκοιμήτων Κορυβάντων: sic κορυβαντιᾷν dicebantur, quibus mentis vani metus atque terrores a Corybantibus credebantur immissi. Imo et ii postmodum, quibus idem naturâ contingeret. Vide quae de Halicaccabiradice, et Strychno, infra dicemus, nec non in voce Phantasia, et plura hanc in rem apud Salmas. ad Solin. p. 1086.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • IMAGINUM Morbus — indigitatur Catullo Carm. 39. v. 7. Nec rogate, Qualit sit, solet haec imaginosum: Estque mania, phrenitis, Corybantiasmus, quo laborantibus phantasmata et imagines obversantur sonoresque sempet in auribus tinniunt. vide supra in voce… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ANANCAEUM — Graece ἀναγκαῖον, locus carceris, τὸ δεσμωτήριον, in quo rei vincti detinentur. Α᾿νάγκη enim Graecis, quidquid animum luae spontis esse non patitur. Unde affectus omnes ἀνάγκαι et ananc sum poculum apud Plaut. et ἀναγκοφιξγίαι Pugilum, qui hanc… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CANERE — verbum Afflatorum. Statius, Theb. l. 10. v. 723. Non me ulli monitus, nec Vatum exorsa furentum Sollicitant, manesque movent: sibi callidus ista Tircias, nataeque canat, non si ipse reclusis Cominus ex adytis in me insaniret Apollo. Ubi canat… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PHANTASIAE — propie sunt τῆς μανίας, furoris. Theophrastus de strychno, Δέδοται δε αὐτῆς ἐὰν μὲν οὕτως ὥςτε παίζειν, καὶ δοκεῖν ἑαυτῷ κάλλιςτον εἶναι, δραχμὴ ςταθμῷ. Ε᾿ὰν δε μᾶλλον μαίνεςθαι, καὶ φαντασιας τινὰς φαίνεςθαι, δύο δραχμαί. Si quis velit facere,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”